Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 169
Unproofread scanNot analysed yet
Afficiunt per caeca quidem corpuscula sensus:
Omnia enim haec motu, positurâ &verbere constant,
Atque figuratis mucronibus; unde tremiscunt
Extima nervorum &cerebro transmittitur ictus.
AST aliud longè est, cùm visa, auditave, sensu
Aut delata alio, interiori lumine cernens
Percipit, explorat mens nostra; &plurima judex
Conceptis etiam simulacris insuper addit,
Ac de fonte suo, nullum spectantia corpus.
Nam neque crispatas, neque cuspidis instar acutas
Dixeris, aut teretes, aut cujuscunque figurae
Quas homines agitant ideas verique, bonique:
Nec varios inter motusve, situsve locabis
Virtutis studium, vel libertatis amorem.
Sic quoque de nullâ poteris censere figurâ,
Docta ignara-ne sit; justa an ne injusta; fidelis
Perfida-ne; &prudens, incauta, modesta, superba:
Nec talem, queincumque situm motumve putabis.
Quàm sint haec disjuncta, vides. Tamen haec tria tantùm
Materiam comitantur, &in diversa tributam
Corpora constituunt; partes agitantur, &inde
Quaelibet exurgens edit positura figuram.
Ergò figura, situsve aliquis, motusve foret Mens,
Materiae si mens appendix, aut modus esset.
Noscere nec Mentem posses sine dotibus illis;