Latin · Dactylic hexameter
179
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 179
Unproofread scanNot analysed yet
Caligant oculi, sonitus malè suscipit auris,
Deficiunt vires, vox aegre faucibus exit,
Albescunt crines, rugatur marcida pellis.
Tunc vitio primae ceu debilitatis hebescit
Machina: sitque senex iterum puer. Unde necesse
est
Huic semel addictam rursum puerascere Mentem:
Non per se; verùm quia paulatim organa cessant.
At si, ut corporeis rebus tangatur, &extra
Se positis (quod sola sibi permissa nequiret)
Indiget adjuncti comitatu corporis; illo
Non eget, ut se se privataque commoda norit,
Pertimeatque malum, &semper velit esse beata.
PROTINUS hic autem, non est mihi cognita,
dices,
Materiae natura satis comprensaque virtus
Ut circumscribam verbis, quid possit apisci,
Quid nequeat. Quis enim tantum sibi sumat, ut ipse
Cum se se ignoret, singillatimque per omnia
Incerto soleat titubans prorepere gressu,
Anteferatque manum, &baculo quasi singula tangat,
Collidi in tenebris metuens, aut luce malignâ;
Fundamenta tamen rerum omnium, &ultima quaeque
Visa sibi velit obtutu penetralia firmo?
Quidni Materies, cui dotem adscribimus unam,
Ut triplici protensa modo concreverit, hanc vim
Possideat quoque, uti velit atque intelligat? Unde
Corruerent subitò geminae discrimina partis,
Quâ compactum hominem facimus, duplicemque putamus.
Forsan Materiae ratio primaria non est
Aut per se extendi, aut per se cognoscere; verùm
His aliquid majus, natura videlicet ipsa
Ex quâ utrumque fluit: ceu bini ex arbore rami
Dispariles, unà tamen à radice profecti:
Namque haec Spinosae fuerat sententia nuper.
Quis tunc Materia poterit secludere Mentem;