Latin · Dactylic hexameter
180
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 180
Unproofread scanNot analysed yet
Altera dos quamvis à Mente extensio distet?
Nam sonus ac lumen distant; &corporis ambo
Sunt eventa, neque à naturâ corporis absunt.
Haud secus inter se distant color atque figura;
Sed globus esse potest idem niger atque rotundus,
Ergò Materiae modus excellentior esset
Cognitio: perfecta magis, cùm scilicet illi
Organa suppeterent forsan meliora; minusve,
Organa cùm fabricae forsan pejoris adessent.
MIRARI satis hic nequeo, quis tetricus horror,
Despectusque suâ, quae mortis prava libido
Lymphatas hominum mentes incesserit, ut se,
Corpore mortales cùm sint natique sepulcro,
Mortales animo esse velint penitusque caducos.
hoc
Tantus amor nihili! Tanta est vecordia! Solum
Permetuunt caeci, ne Mens compage solutâ
Duret adhuc nimiùm vivax, bustoque superstes
Evolet: hoc cupiunt unum, ut cum corpore vitam
Ponat, &in ventos tenuis velut aura recedat.
Ah! te ne subeat, Quinti, tam dira cupido!
Verùm infixa priùs quia te sententia turbat,
Haud tibi defuero, quin hoc caligine plenum
Abstulerim velum ex oculis noctemque fugarim.
Audi quae moneo paucis, iterumque resumo.
rem,
QUIDQUID Naturae est, ac verè constituit
Hoc sine res non esse potest, aut Mente videri.
Haud aliter nobis rerum natura patescit.
Quam si non sequimur normam, pervertimus ipsi
Rerum ideas omnes, &aquae confundimus ignem:
Tum procul est Ratio, &sermonis definit usus.
Qui verò modus est, ut adesse, ita abesse vicissim
squè potest; res esse valet cernique sine illo:
Sed sine re non esse potest, aut Mente videri.
Absque modis intelligitur res ipsa: sine illâ
Non intelligitur modus. Ut si fortè figuram
Contemplere animo, qualis tibi cunque putetur;
Ecce figuratae praebet se molis imago.
Sic non concipitur motus, quin mota repentè
Res animo subeat; mixturae nec genus ullum,
Quin obversentur positae quodam ordine partes.
Cùmque modos, ut fert hominis persaepe voluntas
Naturâ rerum abstractâ, discernimus ipsos,
Sic illos Mente abstrahimus, tamen ut simul adsit
Notities manifesta rei, suspensaque tantùm
Cujus hic est modus, &sine quâ modus esse nequiret. JAM fortasse rogas, quanquam nimis immemor, utrum Extendi sit Materiae natura, modusne? Quid dubitas? Quod quaeris habes. Age consule normam.