Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 18
Unproofread scanNot analysed yet
Est ne igitur toties hominum instiganda libido,
Invisis abscedat uti, vel amata sequatur?
Quam si praeceptis arcendam à crimine censes,
Ne vaga prorumpat; cur haec evertere tentas,
Quae vestris longè momento &robore praestant?
Nam si, dum Superos tremimus, dum fulmen Olympi,
Terribilesque minas iramque Tonantis, &Orci
Supplicia, aeternosque Erebi exhorrescimus ignes,
Peccamus tamen, ac terras scelera omnia mergunt;
Quid, si vindictae nullus timor? Undique caedes,
Undique flagitia; atque hominem natum esse pigeret.