Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
SI Virtutis eras avidus, rectique bonique
Tam sitiens, quid Relligio tibi sancta nocebat?
Aspera quippe nimis visa est? Asperrima certè
Gaudenti vitiis, sed non Virtutis amanti.
Ergò perfugium culpae, solisque benignus
Perjuris ac foedifragis, Epicure, parabas.
Solam hominum faecem poteras devotaque furcis
Devincire tibi capita, indignaeque patronus
Nequitiae tantùm scelerisque assertor haberi;
Cui tales animos viresque atque arma ministras.
Degener ille Bonis etenim non ingruit horror
Quem perimis: sibi nec restingui Tartara poscunt,
Quos bene gesta fatis tranquillant; ipsaque morum
Integritas, &parta quies moderamine casto
Vindicat à miterâ longae formidine poenae.
His procul anguicomae strident crepitantque flagellis
Eumenides; procul his aeterna incendia fumant.
DECLAMATOREM, Quinti, me fortè vocabis,
Quòd Justum Rectumque Epicuri à mente recidam:
Illum nec patiar titulo Virtutis abuti;
Atque hilarem Sectam probrorum aspergine tantâ
Commaculem. Verùm hancce notam sibi solus inussit
Ipse lubens, Mundo cùm legem, ac legis abegit
Latorem; &nostrae lumen Rationis oriri
Ex atomis voluit caecis, ac sorte coactis,