Latin
187
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 187-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quae vis motum acceleret reprimatve, neque unquam Hoc didici, nec me speravi discere posse. Ignoro penitus, teque ignorare fateris, Quantum animae, quot particulas, per quosve canales Et quibus è cellis, &quo moderamine mitti Expediat. Satis est ad nutum stare paratam 1325 Materiem; atque suo, quantùm in se est, munere fungi, Cùm volo, cùm jubeo, mihi subdita machina paret: Nec scit quid jubeam; neque ego, qui jussa facessat. Sic, ubi res aliquas meditari fortè lubebit, Praesto sunt optata mihi simulacra; videndum 1330Se facilis praebet, subitoque arcessitur Orbis. Conspicio simul &coeli fulgentia templa, Et maria, &populos, urbesque &viscera Terrae. Qualis, uti perhibent, herbis &carmine diro Saga potens Erebo pallentes evocat umbras: Conveniunt Manes, spectacula vana, rogantis Ante oculos; nec se magicis subducere possunt Artibus: usque adeò jussus venerantur aniles. At mihi cùm pariter Mundi totius imago Protinus obvia fit, nec quae sit tanta potestas 1340In cerebro, nec quâ cerebri regione creentur