Latin · Dactylic hexameter
188
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 188
Unproofread scanNot analysed yet
Quove modo spectra haec, novi; nec pingere possim
Ipse manu, nec totâ oculis percurrere vitâ
Tot rerum species, intus quas cernere promtum est.
TUQUE etiam, cùm te ipse moves, tunc Mentis easdem
Expertus tenebras ignota jubentis, idemque
Corporis obsequium, pariter majore juvaris
A causa; quae suppeditat quod nec dare posses
Ipse tibi, jussusque tuos, tuaque organa callet,
Succurrens inopi; viresque ac robora praestat.
Atque ita, cùm magnâ circumspectante coronâ,
Saltando volucresque pedes &brachia jactas
In numerum, sequerisque modos &plectra canentis,
Tunc tua multivagos motus, agilesque choreas
Attentè moderans multâ mens arte gubernat:
Quod tamen interiùs geritur, dum dirigis artus,
Et lusûs arcana tui miracula nescis:
Exerces summo domitum tibi Numine corpus.
MENS igitur cunctis praesit communis oportet:
Corporis arcanos quae possit adire recessus
Et latebras animae, facilique impellere nisu