Latin
189
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 189
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid erit promtum ad nutus, &rite paratum;
Ut simul optati possint erumpere motus.
Illius efficere est, nostra est optare facultas.
Talia si verò praesensque potensque requirunt
Numinis auxilium, credes nil Numine egere,
Quae nobis etiam nec percipientibus, imo
Saepius invitis, hoc nostro in corpore fiunt;
Queis tamen &finis suus est &provida causa?
junxit;
Hoc numen, Quinti, Mentem cum corpore
Quae nullâ per se poterant ratione ligari:
Foederis &sequimur leges, quas foederis auctor
Instituit; geminis hominem constare jubendo
Naturis: ut Mens per se discernere verum,
Per sensus res corporeas apprendere posset,
Et capite ex utroque suum Mundique parentem.
Nam quis non videat, finitae si breve corpus
Subjicitur Menti, Mens quanta sit illa, supremo
Quae regit arbitrio vastum quem condidit Orbem
Non poterit sine consilio tam parva moveri
Machina, tam fragilis; te judice, tanta regetur
Mentis inops! Credant Epicuri de grege porci,