Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si res aliter quàm clarè conspicit, essent,
Mentem perfida lux &non magis tuta tenebris
Falleret aeternùm; nil certi affulgeret unquam:
Quin &vis animi foedè omnis vana jaceret;
Et nunc inter nos quae verba cupidine Veri
Conserimus, sonitu in ventos ferrentur inani.
Certum igitur nobis &ineluctabile, quidquid
Perspicuè vivâ Rationis luce videmus.
Verùm ex fortuito concursu principiorum
Si mentes nostras &lucem effinxeris illam
Quo pacto, tibi quod certum est, verum esse probabis?
Casus erit quòd jam tibi sic appareat. Imò
Sic potuere tuae conjungi semina mentis,
Ut se aliter, quàm sit, res omnis praebeat ipsi;
Et quaecunque tibi jam nunc manifesta videntur,
Quo manifesta magis, magis hoc contraria Vero
Sint in se: quod si acciderit, temere omnia dicis.
Majus parte suâ totum nunc credimus omnes;
Est fortasse minus: duplicatis quatuor, octo