Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 19
Unproofread scanNot analysed yet
Rectum nempe quid est? Illud quod regula firmat:
Et Justum? Quod lex faciendum praecipit: ergò
Lex ubi nulla, nihil justum est; ubi regula nulla,
Nil rectum esse potest. Ratio Virtusque peribunt;
Numine sublato, neque lex, neque regula perstant:
Ergò nil justi, nil recti permanet usquam:
Filia Fortunae Ratio est, fictitia virtus.
Incipe nunc adeò, fallax Epicure, videri
Qualis es, ac tandem mentitos exue vultus.
AT non attendis, Ratio dum innata fugatur
Moribus ex hominum, atque animis proscribere
ustum
Conaris, pariter Verum simul omne fugari.
Nam Ratio nostros non tantùm dirigit actus,
Ast etiam quae sunt nobis extraria cernit
Intuitu firmo: nec falli cauta veretur;
Nam silet in dubiis, donec lux clarior umbras
Dispulerit: cùm splendor adest, testatur adesse,
udicii tum certa sui; &quod judicat, hoc est.