Latin
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 193
Unproofread scanNot analysed yet
DE DEO ET NATURA, LIBRI NOVEM. EMINENTISSIMI S. R. E. CARDINALIS MELCHIORIS DE POLIGNAC OPUS POSTHUMUM; Illust. Abb. CAROLI D’ORLEANS DE ROTHELIN curâ &studio editioni mandatum. TOMUS SECUNDUS. AMSTELAEDAMI, APUD M. M. REY, MDCCXLVIII. νυGO XX. στρὸς Θν **τῶν ἐνODOXO ῆς τρ π π π π π σῷ θυ ANTILUCRETIUS, SIVE DE DEO ET NATURA, LIBRI NOVEM, AD QUINTIUM. GOS LIBER SEXTUS. De Belluis. NEMPE novo cultu campum domiturus arator, Protinus agresti non credit semina fundo: Sed priùs hirsutos vepres, dumetaque passim Diruit avellens; tum crebro vomere frangit s Indocilem glebam, &rastris contundere tentat. Sic ego paulatim, spinas tua pectora circum Enatas, argumentis exscindere conor: Ne segetem emittant vivaci è stirpe nocivam; Ac vetus intactâ radice repullulet error. 10 Tunc meliore solo consurgent semina Veri. Tunc &sinceros tibi cognita pandere vultus incipiet, vindexque sui Natura parentis, Decutiet fucum, quo gens incredula pinxit Invitam, &clarè Dominum confessa loquetur. HUMANAM idcirco, quae nobis intima, Mentem Ante oculos posui; quiddam ut consistere scires Materiem supra, quod eam regat. Inde probatum est, Mentem illam effigiem Mentis tantùm esse supremae, Quae moveat Mundi partes, &simplice nutu, nivalidam per se ac per se motoris egentem