Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 194
Unproofread scanNot analysed yet
Materiam, formas convertere possit in omnes.
Jam tibi nota tuae patet excellentia mentis,
Quam deturparat malesuado carmine vates,
Indignans in se quidquam haud mortale putari,
Invisumque ipsâ fugiens in imagine Numen.
Sed cupit ille mori frustra, cui vivere fatum est.
AT verò te bruta movent; quae tota resolvi
Cùm pereunt, nec materiâ quid majus habere
Et canis, &possum, vel si lubet, ipse fateri.
Haec itaque objectas fidens, ac saepe reponis
Esse illis animam nostrae similemve, parumve
Dissimilem; per quam si non sublimia rerum
Scrutari, tamen haec valeant cognoscere saltem
Quae sibi conveniunt, generique &idonea vitae.
Quippe recordari, sentire, audire, videre,
Olfactu, gustu, res &secernere tactu,
Et fugere atque sequi cernuntur, &artibus uti;
Internosse suis etiam medicamina morbis
herbam:
Et varias inter legere hanc, quae proderit,
Inde Voluptatis sensu pariterque doloris,
Laetitiâ &luctu, spe vel formidine tangi;
Sic &amore &amicitiâ, stimulisque vicissim
Irarum atque odii: varioque cupidinis aestu
Currere ad illecebras; ultroque ac sponte moveri;
Insuper &morem gerere &mansuescere cultu;
Blanditiis delectari, &parere flagello.
HINC aliquas vitiis, aliquas virtutibus olim
Insignes dixere feras; hominique fuisse
Primitus exemplo, atque opera ad complura magistras: