Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 197
Unproofread scanNot analysed yet
Et nitor; ingeniumque &mira industria lucent.
His tandem dites epulas, praesaga futuri,
Condere amat: cùm tristis hyems nudaverit Orbem,
Omniaque ingratâ torpedine capta jacebunt,
Melle suo tacitos inter saturanda penates.
Praeterea, si quae latebris peraguntur in illis
Investigare est, quot erunt memoranda? Fovetur
Publica res; fraternus amor, mens omnibus una.
Sunt mores apibus, sunt jura, ducemque sequuntur,
Et sua quemque manent obeunda negotia civem.
Est quoque militiae labor ac decus; arma capessunt
Pro patriâ exiguisque focis: sunt agmina saepe
Missa colonorum, nova qui procul oppida condant;
Et gentis leges, ritus, nomenque propagent.
Quid majus meliusve hominum sapientia praestat?
QUONDAM inter Milvos fuit audacissimus unus,
Imbelles antehac solitus vexare columbas.
Hic tandem, aut fato, aut famae melioris amore,
Dedignatus aves timidas praedamque fugacem,
Alituum regnantem Aquilam ad certamen iniquum
Provocat, &rostro &pennâ bis terque lacessit.
Sprevit principio malesanos alitis ausus,
Nec minus incoepto per nubes illa volatu
Institit; at reducem rursum temerarius urget,
Plumâque avulsa circumfert ore tropaeum.
Plus aequo tunc visa sibi tolerasse, procacem
Occupat, &vitae parcens, in rupe relinquit
Implumem. Hic quid agat? Non occubuisse pudori est.
Non animos posuit tamen; at nudatus &algens
Ulcisci meditatur. Ibi sub tegmine quodam
Vermiculis pastus, simul artus nutrit &iras;
Dum redeat vigor, atque levis reparetur amictus.
Adfuit expectata dies. Juvat ire per auras,
Magnanimamque nimis, si non vi, at fraudibus hostem Debellare: dolo virtus se victa tuetur. Pons erat undarum conflictu exesus &annis, 155 In medioque, trabes corrosas inter, hiatus:
Hunc sibi pro laqueo pro retibus eligit ultor,
Vindictaeque locum, si quà fortuna juvabit,
Destinat. Ingreditur primùm pedes, utque capacem
Agnovit, cautè tentat penetrare volando;
60Inde iterat praeceps, ac totis concitus alis.
Quod cùm saepe, diuque, omnique ex parte probavit,
Erigitur coelo, &victricem quaerit in auris.
Ergò insultanti similis se se obvius infert
Indignanti Aquilae: venit ipsa, paratque rebellem
Aut iterum spoliare, aut justae tradere morti.
Ad notum refugit vafer insidiator hiatum:
Et vix transiliit, cùm desuper impete rapta
(Urget enim caecus furor &spes proxima praedae