Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 198
Unproofread scanNot analysed yet
Angustum in spatium ruit, atque impigitur ultro
Infelix Aquila, &pennis luctantibus haeret,
Corpore dimidio jam praetergressa meatum.
Advolat è latebris Milvus, poenamque reposcens,
Vellicat elisae plumas, ultusque recedit.
IPSE ego ne videar, dum causam impugno ferarum,
Dissimulare aliquid, sive extenuare canendo,
Arma tibi indulsisse velim; nova protinus arma
Unde accedat honos &crescat gloria genti
Quadrupedum. Vidi quà turbidus ire Danastris
ncipit, ac patulos Dacorum adlambere campos,
Ucraniâ in pingui, quâ non felicior olim
Terra fuit, dum bello acres habuere Cosaci,
Nunc stat iners nulloque exercita vomere tellus;
Vidi belligeras acies &castra ferarum,
Queis color haud cunctis unus; nigrantia terga
Sunt aliis, fulvaeque aliis per corpora setae;
Baubaces patriâ dixerunt voce Poloni)
Vulpinum genus; innocuo ni vivere pastu
Mos esset, penitusque animanti ignoscere praedae.
Nam virides populantur agros, specubusque profundis 190 Suffodiunt; ac de latebris &gramine certant. Quales inter se populi quos flumine magno Dissociat Rhenus, campos &littora propter