Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 200
Unproofread scanNot analysed yet
Vix memor, imparibus concurrere viribus audax
Non dubitet, nidos servans, hostemque lacessat,
Nil sibi, cuncta suis metuens. Hoc tempore sexum
Deponunt, versantque animos in corde viriles,
Femineasque iras acuit prope mascula virtus.
Nec verò mutas, atque omni voce carentes
Credibile est: etsi nobis incognita vulgò
Seu quae verba sonant, seu quae sunt edita verbis.
Nam cur alituum cantus, stridorve Colubri,
Cur hinnitus Equi, cur sylvestres ululatus,
Anseris &clangor, planctusque gementis Hyenae
Turturis &querulum murmur, strepitusve Cicadae;
(Vociferantur enim cunctis animalia terris?