Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 200-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cur, inquam, nil significent? Simul atque Leonem
Rudentem audieris, faucesque aperire cruentas
Videris immani rictu, &quatere illa caudâ,
Arrectâque jubâ furibundum ac torva tuentem;
Quid tunc horribilis meditetur bellua, nosti.
Audimus mugire bovem, latrare molossum;
Nec sonus est illis semper, nec spiritus idem:
Sed quo quisque modo sentit, sic exprimit ore.
Nempe aliter pullos in opimâ corte vagantes
Ociùs expansas revocat gallina sub alas
Inclamans, coelo visus cum desuper alto
Milvus edax; aliis arcessit vocibus illos,
Laeta putres inter stipulas cùm fortè latentem,
Unguiculis agitans, detexit farris acervum,
Ad lautamque dapem sparsos invitat alumnos.
Nonne &cum saturae redeunt ad claustra bidentes,
Cedere gramineo monuit quas Hesperus agro,
Balantesque ferunt sitientibus ubera natis,
Respondent agni? Genitricem voce salutant
Quisque suam; tot enim nunquam est in matribus error:
Accedunt celeres, &flexo lactea potant
Dona genu, buccis avidi mulgere tenellis.
EsT igitur pecudum generi generique volantum,
Omnibus atque feris quae spirant aëris auras,
Est aliquis propriâ veniens ab origine sermo; Qui satis est, certisque fovet commercia signis. Ergò notities, atque experientia rerum, Quae victum &sobolem spectant, ais, optime Quinti: