Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 202
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ut gestorum sum conscius ipse meorum,
Abdita sic etiam brutorum sensa viderem;
Quod censes, propriâ victus ratione, faterer:
Esse animum brutis nostro fortasse minorem,
At similem, &distare gradu non ampliùs uno,
Tum, quae de nobis ac nostrâ mente probavi,
De brutorum animis &rite probata putarem:
Nempe incorporeos, immortalesque vocandos.
At tu exemplorum tanto molimine quidnam
Te vicisse putas? Aliquid quod cogitet, esse
Corporeum? Minimè. Siquidem inconcussa manebunt
Argumenta quibus modò rem, quae cogitat &vult,
Corporis expertem, atque ideo necis esse probabam.
Ergo, si velle &cognoscere bruta probasti,
Obtinuisti adeò brutis animantibus esse
Quiddam incorporeum, nostris majusve minusve
Mentibus, at simile omnino; cui scilicet aevum
Ex vi Naturae nequit immortale negari.
Sed non id statuis quod tu statuisse volebas,
Funditus humanas leto evanescere mentes,
Utpote Materiae lusus fragilesque figuras,
Ex quibus exoritur certâ ratione movendi,
Cognitio vel amor: quin haec eversa relinquis.
HUJUS nempe tui vitium est sermonis &error,
Quòd duo fidenter veluti certissima ponas,
Quae se non ullo Naturae lumine produnt.
Esse animum in brutis, qui noscat &optet, eumque
Mortalem. Alterutrum credas, per me licet; ambo
Non licet. At neutrum potis es monstrare neganti.
Bellua tota perit, clamas; concedere malim:
Sed si Pythagoram sequerer, vel Gymnosophistas,
Atque ferarum animos aboleri morte negarem,
Et nova perpetuò nascentum in corpora ferri;
Aut asservari vellem, dum prisca resumant;
Dic, oro; quî me falsi convincere posses? Quo te argumento, Quinti, Natura juvaret? Haereres; ut in hoc puncto Lucretius haesit. HAUD magis est notum, quanquam vulgare, quod urges; 345 Esse animum in brutis. Fortè est: haud ipse negabo: