Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 203
Unproofread scanNot analysed yet
Namque vetat Ratio, nisi clare falsa negari.
Fortè etiam non est. Video, tu protinus inquis.
Gesta vides, fateor; gestorum cernere causam
Non potes. Haec solâ Rationis luce videnda est,
Non oculis. Oculi referunt persaepe rotundum
Quod re quadratum verâ; persaepe colores
Affingunt rebus, qui non sunt: ut modò nubes
Depictas, geminum cernunt modô in aethere Solem,
Caeruleos montes, &ponti mobilis undam
Nunc viridem, nunc purpuream. Mendacibus ergò
Diffide. Hoc agitur; quos edit bellua motus,
Num veniant è principiis extrinsecus haustis,
Organa ad hos usus fabrefacta moventibus; ut cùm
Altus habet nautas nocturno tempore somnus,
6ovi solâ regitur ventorum structa carina;