Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 203-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum prout hos in vela parata receptat:
An velut in nobis è principio intus agente;
Ut cùm pervigilat rector, nautaeque laborant,
Et variè flectunt, prout imperat ipse, carinam.
Scimus enim nos hac penitus ratione moveri,
Dum scimus nos percipere ac sentire: nec illa
Esse potest in re dubium. Nunc aequore in alto
Prospicimus geminas excelso è littore cymbas;
Procedunt unâ; varium nihil inter utramque
Detegitur, nec suspicio est, tum judice sensu,
Internam huic, illi externam causam esse meandi:
Cùm propiùs venere tamen, se se explicat error;
Altera nam remis impellitur, altera vento.
Causa igitur non est omnis, quae causa videtur:
Et sensus Ratio judex, non serva profectò est.
SIC hominem atque feram causae disjungere possunt
Motrices, quamvis eadem videatur &una: Quod satis est, ut sit dubio locus, &mora nostris judiciis. Nam notus homo; fera cognita nondum. quod facit haec promtum est; factorum quae sit origo,
Non liquidò scimus. Tu conjicis esse timorem,
Aut desiderium; quoniam dat signa timoris,
Ac desiderii: &properas hoc dicere, quamvis
Nec certò constet, nec rem perpendere cures:
Ast hominem quassante metu atque cupidine ferri,
Non tantùm hoc signis, quae sunt fallacia saepe,
Non conjecturâ nosti; sed conscius ipse esQuod te igitur spectat tibi potius, &mihi, quod me, Quàm quod Equum aut Felem. De te ergò judicium fer, Ex his quae de te nosti; non, quod tibi probro est,