Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 205
Unproofread scanNot analysed yet
Usque adeò, ut si instes, importunusque sequaris,
Contrahat in se ipsam ramos aversa dolentes,
Et properet capite in terram procumbere flexo;
Donec destiteris vim tandem inferre molestam:
Tumque resurgentem miraberis, omnia rursus
Pandentem folia, &revirescentem ore sereno.
Huic ne voluptatis sensum, sensumve doloris,
Huic ne animum nostri similem dabis? Organa tantùm
Miris apta modis, atque arte instructa magistra:
Unde fit, ut sparsus fibris ac frondibus humor,
Quo tenerae constare solet vigor ac decus herbae,
Appulsu minimo pluviae baculive manusve,
Cogatur revocare gradum, venasque relinquat
Exsangues: illo convulsos impete nervos
Et replicata vides folia; hinc subsidere planta
Cernitur, &simulare fugam timidumque pudorem.
OBSERVASTI hederis, necnon &vitibus inter
Pampineas frondes nasci prostantia fila,
Quorum ope debilibus provisum est undique ramis;
Ut possint humiles alieno assurgere fulcro.
Ni faciant, reptare solo cogentur, &aurâ
Privari, &pedibus calcandum extendere truncum,
Ergò si paries juxtâ, palusve vel arbos,
Continuò tendunt illuc, digitosque patentes
Producunt, fulcrum amplexae, vinclisque ligantur
Intortis; nec quae semel arripuere, remittunt;
Donec adhaerentes ad summa cacumina crescant.
An sua Mens hederae, sua viti est? Attamen illa
Non sine consilio &rectâ Ratione geruntur.
Quaedam hederae, quaedam viti Mens tale paravit
Subsidium, infirmisque manus &brachia prudens
Attribuit, certos provisum munus in usus.
Quidni etiam plantas animantes esse putaris?
Scilicet hoc quoque idem permulta legumina praestant, Nam cicer, &sumptu Lucullis enta superbo Pisa, fabae &graciles, longoque cucurbita collo, Cùm nihil inveniunt, ipsae sibi mutua praebent