Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 206
Unproofread scanNot analysed yet
Auxilia, &ramos tenues utcunque maritant.
Haud secus ac pecudes in aprico gramine campi,
Cùm fervet succensa dies, glomeramine facto
Summissum caput alternis à sole tuentur;
Et socia in sociae solamen quaeritat umbrâ.
QUIN si fortè inter lupulos caput exerat ulmus,
Illi in circuitu succrescent corpore primùm
Erecto, &se se tollent; mox quisque recedens
A perpendiculo, caput inclinabit ad ulmum,
Inde sibi columen sperans. Distantia motu
Vincitur obliquo, &jugi conamine tandem
Perveniunt cuncti: simul apprendere, volutam
Ordiri subitò, spirisque tenacibus arctè
Constrictum norunt celeres involvere truncum;
Et simili tandem correptos compede ramos
Illaqueant: tegitur peregrinis frondibus arbor.
Admiranda tibi nonne haec solertia plantae?
Sic quoque progreditur caecis radicibus ilex,
Succus ubi melior, pinguesque uligine glebae
Pabula sufficiunt; loca prudens arida vitat,
Scrupus ubi, multoque infelix glarea topho:
Tunc quà liberior patet aër, brachia tendit;
Ac properat summum in sylvis efferre cacumen,
Vitales ne praeripiant quibus indiget auras.
HIS ergò Veteres cùm rebus inesse viderent
Artem aliquam, passim Genios sparsere latentes,
Qui regerent, motumque darent, vitamque foverent.
uppiter hinc coelo datus &Saturnia Juno, Vulcanus flammis, Terrae Berecynthia Mater, Oceano Neptunus &aequorea Amphitrite, 480 Dis quoque visceribus terrarum Hecateque triformis,
Et segeti secunda Ceres, vitique Lyaeus;
Quin &sideribus miro sic ordine motis
Ut nunquam officio desistant, apta dederunt
Numina; sic etiam Soli quo cuncta foventur,
Aurigam, currumque, immortalesque quadrigas,