Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 209
Unproofread scanNot analysed yet
Influit assiduè gemino de cardine Mundi
Vivida Materies ac subtilissima, caulas
Magnetis penetrans, ac circum effusa perenni
Vortice: consimiles in ferro nacta meatus,
Ipsum etiam penetrat, lapidique allidit amico,
Magnetemque novum simili vertigine format:
Quam si vel minimo perfrictu ferrea cuspis
Imbiberit, semper, dum libera, vertitur illuc
Unde venit flumen; variat variantibus alveis.
egentes:
VIS eadem est plantis quae fulcri oriuntur
Quos etenim his opifex digitos Natura paravit,
Villisque armavit prudens atque unguibus uncis,
Producit succus veniens; cùm deficit, illi
Paulum exarescunt, ac spirae tortilis instar
Curvantur: si quid tangant, id nexibus arctis
Involvunt; si nil occurrerit, haud minùs ipsi
Aut inter se se, aut soli frustraque ligantur.
Quae verò fulcrum inclinato vertice quaerunt,
Has ea Materies agitat quae corpora circùm
Omnia perpetuis gyrando motibus ambit.
Sunt ita dispositae motum hunc ut ubique sequantur
Invitae, nullo propriae conamine mentis,
At vi quâ magnes ferrum trahit ac sibi donat.
SI quis agi ferrum stimulo arbitretur amoris,
Aut furandi animo, magneti quam invidet, artem,
Prodigus ille animi nimiùm, stolidusque vocetur.
Quid si ego, dum saxis properans obmurmurat unda,
Et quatit insultu ripas, &spumea circùm
Infremit, iratam ripae saxisque putarem,
Quòd sibi jucundos aditus objecta morentur?
Aut, quem recta negat cursum via, quaerere longo
Circuitu, &reparare moras ardore fluendi?
Denique, cùm prunis candentibus aestuat, ignes
Detrectare odiis, &in aëra malle resolvi
Ac fugere in fumum, quàm subdi hostilibus armis?
Quid si etiam flammas, quoniam sunt pabula flammis