Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 210
Unproofread scanNot analysed yet
Utilia, idcirco quis crederet esse voraces,
Quòd pruritus edax rabiesque famelica vexet?
Vel mare, cùm terras veniens tegit, inde recursat
Temporibus certis, &littora foecibus implet,
Saepe etiam tumidos tollens ad sidera fluctus,
Dissipat errantes aut frangit rupe carinas;
Conari excidium terris, temeraria coepta
Nautarum ulcisci, studioque nitoris, inanes
Quisquilias puro è gremio depellere dicam?
An risum teneas auditum admissus? At ista,
Exclamas iterum, per motus omnia fiunt
Corporeos, quorum facilè innotescit origo.
cos Res est, confiteor, nulli non cognita. Verùm