Latin
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm ex arbitrio jus pendeat omne, juberi
Id pariter potuit, positâ quod lege vetatur;
vetari.
Quodque jubetur, idem potuit quoque lege
Jam verò commune bonum, quo nititur uno
Hobbesius, ridenda viri commenta refellit,
Et sua eum discors ludit Sententia: quippe
Si leges commune bonum genuisse putatur,
Ergò aliquid, nondum prognatâ lege, fatendum
Esse boni: sua sunt igitur discrimina rebus.
Quin etiam, quò vecordem malè protrahit error
Hobbesium! Solis si justa injustaque dicat
Legibus enasci, sequitur, minùs esse nefandum,
Insontis letale viri in praecordia ferrum
Ultro demersisse, fidem quàm solvere pactam:
Cùm tunc demum hominem crudeli perdere
dextra
Coeperit esse nefas, ubi pacto foedere se se
Libera gens voluit prohibenti subdere legi.
SED qui concedunt Jus Fasque fuisse necessum,
Ne propriis rueret vitiis humana propago
Neve sui malesanus amor corrumperet Orbem,
Declarant quàm sit per se exitiosa Voluptas,
Quâ scelerum inventrix alitur crescitque cupido.
At quid susceptum fuerat mihi nempe probandum,
O Quinti? Positâ semel impietate Lucreti,
Exundare nefas. Ut apertis Aeolus antris
Cùm subitò celeres emisit carcere ventos,
Illi obluctantes immensa per aequora currunt,
ure fluctus,
Spumososque cient horrendo mu