Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 22
Unproofread scanNot analysed yet
Terrorem, exitium, noctemque &fulmina portant,
Ac Coelum &terras confertaque nubila miscent:
Sic vitia invadunt Orbem resoluta catenis,
Dum regnat Stygis atque Dei secura Voluptas.
DIC age: si qua foret regio sine legibus ullis,
Ac sine consilio, sine Principe, libera qualem
Absque Deo Terram esse jubes; ubi praemia nulla
Virtutem, nullae sequerentur crimina poenae;
Sed neque Virtutis nomen, neque criminis esset;
Verùm quisque sibi Deus &Rex; hanc ne libenter
Incoleres? In eâ velles traducere vitam?
Spinosae teneant illam, teneant Epicuri.
Attamen hocce boni genus est, quod lege solutâ
Relligionis, homo Graius provexit in Orbem:
Hoc populis donum, hanc pacem promisit habendam.
Letiferum certè munus dedit. Haeccine tantis
Laudibus &famae lituo modulisque Camoenae
Decantata viri Sapientia: quem neque magnus
Amphitryoniades, etsi tot monstra peremit,
Nec Dea quae glandem similâ mutavit eduli,
Visitatorque pater, flavo nec Apolline natus
Morborum domitor, Sectae si credimus isti,
lumanam in gentem meritis aequare valebant?
Scilicet egregium specimen bonitatis, iniquos
Solari, mercede suâ fraudare merentes!
COETIBUS humanis ergò damnosa nocensque
Disciplina viri: sed enim bona nulla, neque ipsa
quae cupidis mendax tanto promisit hiatu,
In mortale genus confert; ea gaudia praeter,
Quae sine doctoris monitu sat cognita cunctis.
Nugaces velut aurifices pro divite venâ
Fumum dant avidis, &spem sine messe perennem:
Credulus interea, pascit quem vana cupido,
Dum falsis inhiat, veras deceptus in ignem
Fundit opes, &avaritiâ rem decoquit ipsa.
Tales, qui fidunt Epicuro, crede futuros: