Latin · Dactylic hexameter
215
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 215
Unproofread scanNot analysed yet
His igitur, quae nos spontanea dicimus ambo,
Nil nisi velle damus. Supremae cetera causae
Debentur; Menti nimirum cuncta scienti:
Quae simul omnipotens cùm sit, solo omnia nutu
Exequitur. Superest, ut sicut nostra voluntas
Postulat hos motus, quos re non elicit ipsâ,
Pernoscamus, utrum è causâ quoque prorsus eâdem
In brutis nasci possint animantibus, etsi
Nulla voluntatis ratio dominetur in ipsis.
PLURIMA sunt nobis etiam quae sponte putantur
Elici, &eximio fiunt moderamine Mentis,
Ac certum ob finem &justâ ratione viarum;
In quibus est animi manifesta incuria nostri.
Rusticus, urbanus pariter, juvenisque, senexque,
Sicubi per saxosa viae aut per lubrica nutant,
Persensere sibi nondum vestigia falli,
Corpora cùm subitò librant, crus, brachia tendunt;
Ignari quid agant &cur, aut quid sit agendum.
orrectis tamen hi firmant se vectibus; artem