Latin · Dactylic hexameter
215
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 215-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mechanicam gestu, non cognitione professi.
In teneros etiam improvisum si quid ocellos
Involet, en refugit caput, it manus antè, periclum
Avertens, animus quàm sensit opemve ferendam.
Sic &palpebras aperire &claudere promtum est.
Sic inopinantes interdum verba ciemus,
Seu vigiles aliquid meditati, seu quoque noctu
Dum sopor altus habet. Ne multa insomnia dicam,
Queis permissa sibi &tanquam rectore sepulto,
Usquè per insanos agitatur machina pulsus;
Ambulat, exercet certamina, flumina tranat,
Tanquam animi vacua &menti subducta magistrae;
Flumina, quae tranare vigil mens ipsa vetaret,
Aut artem ignorans, aut capta horrore pericli.
SI nihil, hos praeter motus, humana propago
Ederet, an velles homini concedere Mentem?
Sic &se motare feras sine Mente licebit: