Latin · Dactylic hexameter
216
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 216
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi, quae praestare solent, ratione sagaci
Sunt directa quidem &prudentibus excita jussis,
Nec sine consilio, sine cognitione geruntur:
Qualia &arboribus modò mirabamur in ipsis;
Nec tamen utilium plantis innata cupido est.
Automaton parvo suspensum momine, parvo
Impulsum, motus quos credis sponte coortos,
Affectusque omnes animi intus agentis, &iras
Atque odia, invidiam &vivos simulabit amores:
Dummodò Mentem aliam fatearis, nempe supremam,
Quae praesit. Quod quis si fortè retorqueat in nos, Ne dicatur homo propriâ quoque mente carere; Non solùm ex dictis, verùm hoc convincitur ipso Quòd sibi quisque hominum sit conscius &sibi testis pse suae mentis: de se nemo ambiget unquam.