Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 226
Unproofread scanNot analysed yet
Arroget Hippocrates; quos scilicet una peritos
Et gravibus studiis, &longo parta labore
Morborum atque artis medicae experientia fecit:
Id praestare queat vix ipse Asclepius Heros;
Cui disciplinam cum vitâ infudit Apollo.
SI talem instinctum das mentibus esse ferinis,
Quem Natura parens homini plerumque negavit,
Ecce supra mentis longè fastigia nostrae
Non modò callentem catulum tot Paeonis artes,
Non modò perdicem, sed avem quamcunque, sed omne
Brutorum genus extollis; taurosque, suesque,
Et pecudes, &pisciculos, &grandia cete,
Semideosque facis. Quae si tibi certa videntur,
Quo jure imbellem populum &nil tale merentem
Per mare, per terras, nunc vi, nunc fraude maligna
Insequeris captans, indefensumque trucidas,
Atque voras? Inter lusus &gaudia ruris
Annumeras belli genus hoc immite, nefandum:
Ignavumque? Lupo quare crudelior ipso,
Cui te rivalem praestas &quem invidus horres,
Non osor feritatis, at aemulus) omne per aevum
Innocuas occidere oves, mactare juvencos
Non dubitas, fluit unde tibi tot copia rerum;
Et quibus est post longam operam, nex, unica merces?
Cur hominum foribus laniata cadavera prostant;
Et tua fraternâ convivia caede parantur?
Dic age, non pudor est miserorum sanguine vesci!
Praecipuè cùm sint vestrae sic legis amantes
Atque voluptatem tantâ cum laude sequantur,
Ut nullum invenias Epicuri de grege toto
Discipulum, meliùs jurantem in verba magistri.
Quippe Deum auctorem, &vitam post fata futuram
Ignorant, nullâ se Relligione coërcent,
Nec Phlegethonta trucem aut Acherusia templa tremiscunt. insontes victum carpunt, &gaudia captant, Et luctum fugiunt, Naturae lumine ducti: Nec plus, quàm satis est ad vitam, nec minus optant.