Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 227
Unproofread scanNot analysed yet
O Physici! O verè sapientes, atque beati!
O Epicureâ dignissima turba palaestrâ!
VERUM est eximiis injuria mentibus atrox
Corporeas quòd ais, vel dum ipsas numine quodam
Divinâque aurâ &monitis coelestibus imples;
Nec minùs immani leto quàm corpora damnas.
Ostensum est liquidò rem quae cognoscit &optat,
Esse individuam; atque adeò non posse resolvi:
Ergò immortalem. Quanto manifestiùs illam,
Quae non conjiciens tantùm, sed lumine certo
Praevidet, ac sequitur sibi commoda, noxia vitat.
Sunt Genii, non sunt Animi, te judice, molem
Qui brutorum agitant, ac se illo corpore miscent.
Sic igitur sene cum Samio, Indorumque Sophistis
Qui gregibus parcunt, &Relligione sacratis
In bobus venerantur avos animasque parentûm:
Dic cum Niliaci priscis cultoribus agri,
Unam corporibus variis succedere mentem;
Alternisque novas post funera singula formas
Induere: ut vestes exesas tempore multo
Ponimus, atque novis iterum mutare solemus;
Et nunc velleribus tegitur, quem texerat aurum.
NAM licet haec mera sint deliria, non tamen ipsam
Offendunt naturam animi, penitusve repugnant;
Imò nec solâ possunt Ratione refelli.
Sed legem infusam Menti sine Mente supremâ,
Instinctus &Materiae de fonte fluentes
Dicere, desipere est. Aut brutis abnue sensum
Deme voluntatem, &propriâ quae sponte geruntur;
Aut, ea si dederis cum vulgo, da quoque Mentem
His incorpoream; nobis qualem esse probavi.
Corporea esse nequit nostrae Mens aemula Mentis.
Instinctus igitur nil sunt; nisi voce sub illâ
Mentem aliquam reverâ intelligis intus agentem,
Et quae provideat, quae disserat, intima norit,
Utile damnoso discernat, &omnia rerum,
Quae priùs accepit, simulacra haerentia servet: Vel Mentem externam, quae corpora caeca gubernans Internae gerat usque vices. Nam quidquid in orbe est,