Latin
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 228
Unproofread scanNot analysed yet
Aut Mens est, aut Materies, aut prorsus inhaeret
Alterutri; nec qui modus est unius, hic esse
Alterius poterit: quia scilicet utraque semper
Insuperabilibus sejungitur intervallis.
JAM verò in brutis si dicas prorsus inesse
Nil nisi corporeum, per me licet; at simul ipsis
Notities &amor mensque omnis tollitur: una
Mirè structa quidem, verùm mera machina restat.
An mera, succlamas, haec edere machina possit,
Unde tibi stupor atque mihi, quòd pleraque vires
Humanae exsuperant mentis? Tu videris, Orbi
Qui Vacuo atque Atomis nil das praestantius: at nos
Qui Numen rerum causam artificemque fatemur,
Tutò affirmamus, cuncta haec Ratione suprema
eâdem
Confieri; atque feras, regiturque quâ Mundus,
Mente regi, tales quae concinnavit ad usus
Automata, &tam clara sui monumenta reliquit.
Mentem ergò in brutis propriam perquirere vanum est.