Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 230
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem ex ipso poteris cognoscere visu.
Nam radii lucis rerum simulacra ferentes
Pupillam recti penetrant, quos uvea primùm,
Mox aqueus, tandem crystallinus accipit humor,
Ac divergentes convexus colligit. Unde
Concurrunt in fundum oculi, pinguntque colores,
Et formas in reticulo, seu pyxide nigra.
Concutiuntur eo appulsu tenuissima nervi
Fila cohaerentis, cameram qui perforat, ortus
A cerebro; quare in cerebrum defertur imago.
Hactenus effectum est quidquid mera machina possit
In nobis, velut in brutis. Quanquam ordine miro
Haec fiunt, certè nostrâ sine mente geruntur.
Hanc visûs partem fas est concedere brutis;
Ex quâ diversi motus in membra sequantur:
Posse etenim fieri sine cognitione probatum est.
Altera servetur nobis, quibus insuper illam
Percipere effigiem, &nostro summittere visam
Judicio, multisque modis versare datum sit:
134Haec incorporeae quoniam sunt munia mentis. DIXI, quae de mente Sophos dubitare ferinâ Admoneant. In re obscurâ dubitare sagacis Consilii est, fraudem meritò erroremque caventis. Haec ita si non sint, ita possunt esse: quod, inquam, Sufficit, ut brutis animas concedere tutò Non valeas, pariatque gravem tibi quaestio curam. Quidquid ab incerto est, incertum hoc esse necesse est.