Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 230-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haud igitur nostram tua laedunt spicula mentem.
Si quid opinari tamen &contendere malis;
Elige, Pythagorae semper florentis, ames-ne
Cartesii mage clara sequi vexilla recentis;
Hoc est, aut nullas brutis tu praefice mentes,
Aut incorporeas: mediâ, quae fortè placeret,
Non licet ire viâ: nisi vis te credere neutri;
Atque feris demum tenebrosa in nocte relictis,
Humanam ex se ipsa tantùm discernere mentem.