Latin
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
Incisam, &sapidos attritu extundere succos.
At queis dat laniena cibum, sunt undique rastris
Falcatae fauces; est unguis aduncus &ingens;
Ut lacerent carnem &valeant discerpere fibras.
Radices herbarum ac tubera mandere natus
Praeduro siccam rostro, ceu vomere terram
Sulcat aper, saltusque omnes pernoctat arando;
Perque diem solet in spurcis recubare lavacris,
Et fruitur laeto coeni graveolentis odore.
Nec non &variis vitae tutamen in armis
Est positum: quae ne percurram singula, cernas
Insectis levibus quàm fortis aculeus insit:
Cornua quàm multis, &quàm variata gerantur:
Hystricumque genus, membrum quibus omne pharetra est,