Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 234
Unproofread scanNot analysed yet
Fune revincta levi pendet juvenilibus ulnis,
Et rude sustentat ventosa cucurbita pondus.
His quoque folliculi sub gutture, mille plicatis
Contexti foliis; quos ossea lamina duplex
Protegit inflectens, ut aquae de corpore, quidquid
Aëris est, jugi percolatum exprimat haustu.
SINGULA quid narrem? vel quot discrimina rerum
Fluctivago sint in populo? sunt inter &ipsas
Quadrupedes: &cuique suis pro moribus aptae
Sunt partes. Nam quae frutices &gramina carpunt,
Illis abrasi dentes, ac forficis instar,
Ut segetem tondere queant; instarque molarum
Sunt quidam interiùs positi, queis frangere possint