Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 243-2
Unproofread scanNot analysed yet
Consurgunt ab humo pecudes, hominumque catervae?
Quae nova tam subitò pariendi invertere ritum
Vis potuit; Terramque jubens sterilescere, solis
Aut reserans vegetabilibus, nunc omne creandi
Officium in species animantûm transtulit ipsas:
Et cunctas ideo sexus distinxit in ambos,
Ut nec Terrae operâ deinceps nec Solis egerent?
Nam si fortuito nascuntur singula casu,
Ac temere &sparsim jacto per Inane quietum
Seminio, totidem viventûm de genere omni
Nunc Atomos &in haec concrescere corpora suetas
Terra premit, quot tunc primùm exsiccata premebat.
Nullum animal tamen effoetis nunc prodit ab arvis:
Nec sub utroque polo, soles ubi, nocte fugatâ,
Semestres; nec ubi Solis violentia torret
Suppositam regionem &in auram ventilat agros.
Sunt hìc atque illic vada, flumina, stagna, paludes;
At nusquam visa est animal progignere Tellus.
AM quod Aristotelis docuit Schola, corporis omnis
Materiâ simul ac formâ consistere summam,
Nil aperit de seminibus, nil explicat, unde
Mens illustrari &verum cognoscere possit.
Materiem certè primam nihil esse fatetur,
Praeter id omne quod est formas versatile in omnes,
Per se nudum &inops, ita semper ut appetat illas.
At formam, id privum quo definitur habetque
Materies, ut sit talis talisque vocetur;
Reginamque animamque rei; verumtamen ipsa
Natam è Materia, quâ dilabente necatur;
Quâ sine adhuc nihil est, quamque ambit amica vicissim: