Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 244
Unproofread scanNot analysed yet
Mutua confortes adeò conjugit egestas.
Atque ita seminibus dominari &praeesse regendis
Formam imitatricem genii, ac bene cuncta moventem.
Haec fuit antiqui celebris doctrina Lycei,
Quam renovare velint, quibus haec natura vocatur
Plastica: si verè potuit doctrina vocari,
Quae cùm nil doceat, semperque relinquat in umbris
Rem sibi propositam, tum stulta &inania prodit
Somnia: namque modis rerum sub nomine formae
Plus nimio tribuens, physica in moralia vertit;
Ac stupidis animum, &teneros concedit amores.
Nec referat quare, seu quâ vi, nescia forma
Quid sit opus, mirâ tamen hoc opus arte laboret.
an non?
SED Mentem ne opifex habet haec mirabilis,
Nam si Mente caret, qui tot miracula promit?
Si Mens est, nostrae superat molimina Mentis?
Quanquam etenim Astronomus regiones aetheris altas
Describat radio, &Lunam Stellasque sequatur;
Quamvis aedificare domos, munimina, pontes.
gens hominum, parvoque imitari pulvere fulmen, Et rigidas cautes, &propugnacula firma Rumpere, &in muros jaculari incendia norit: Vel trabibus junctis ignotas quaerere terras,