Latin · Dactylic hexameter
25
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sentit se partem populi per mutua vincti
Officia; hinc alios proprium si vertat in usum,
Se deberi aliis. Vestro sed dogmate contrà
Nil tutum superest; regnat pro jure libido;
Ridetur pietas, puerilis dicitur error;
Ipsa cadit Virtus, nativaque destruitur Lex;
Quam qui non audit, se tigribus atque leaenis
Aequat, &humani coetûs convincitur hostis.
Omnia namque ad se referens, se cogitat unum
Vivere, cùm vivat multis è millibus unus:
Centrum se inundi, rerum caput, atque Tyrannum
Fingit; &ipse suo, quae non sunt subdita, subdit
Imperio; pariterque volens &peccat &errat.
Hinc natae, Stygio tanquam de gurgite, voces,
Non dicto, non officio, pactisve ligari
Prudentem, sed temporibus servire paratum:
Regnandi causâ violari posse sacrum jus:
Nec parcendum illi quem laeseris. Impia sanè
Dogmata, corruptae praecepta nefaria Sectae!
Haec Epicureis aconita oriuntur in hortis.
Indomitus veluti quadrupes ubi frena momordit,
Par levibus ventis rapitur celerique sagittae;
Exspatiatur agris, &fossas transilit audax;
Tum si fortè tubam, aut equitis crepitantia flagra
Audierit, cursum ingeminat, fugit ocior Euro,
Inque leves nebulas volucri pede spargit arenam:
ussus restrictis tandem subsistere loris,
Non equitem sentit, non lora; sed impetè caeco
Fertur, anhelantem donec fessumque relinquat
Spiritus, ac tumidos vincat labor ipse furores.
Haud secus illecebris dirâque cupidine raptus,
Pectore sacrilego qui Sanctum Numen abegit,
Dissimulat quidquid verax &conscia Recti
Alto corde monet Natura, neque audit habenas:
Exhaustus tandem jactante libidinis aestu
ros Concidit, incassum suspirans viribus aegris.
ET certè cùm nullus homo sit solus in Orbe,
Qui datus est cunctis aequali jure fruendus;
Publica privatis praeferri commoda debent:
Namque homines praestat simul omnes esse beatos,
Quàm delectari, reliquis moerentibus, unum.
Sic quivis aliena examine ponderat aequo.
At quoties res nostra agitur, censere quod aequum est,