Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 24
Unproofread scanNot analysed yet
Nilque boni linquant; quoniam pietate docentur,
Quid Deus inprimis, quid mens sibi proxima testis,
Foederis humani quid jura gradusque reposcant.
Si nescis, habet ipsa suos Heroas, alitque
Relligio; sed enim stimulis melioribus illos
Exacuit, quàm spes incertae laudis, &auri
Exitiosa fames, ac turbidus ardor honorum,
Quae lacerant animos cuppidine cuncta vorantes
Et suadent plerumque nefas. Mortalibus autem
Nil suadet pietas, quod Recto abscedere possit;
Cùm nil respiciat, praeter jus fasque severum.
Dic ab utro meliùs fuerit cultoribus Orbis
Consultum, Graione viro, cui sola Voluptas
Et lex &Deus est; an eo qui Numen adorat?
SED quoniam non vi non assuetudine morum,
Non casu incerto, non scriptâ lege, sed ipso
Ducimur instinctu Naturae, ut quisque putemus
Amplectendum illud quod nobis utile summè est:
Hoc innatum homini saltem non esse negabis)
Hinc sequitur, quo quid plus utilitatis habebit,
Per se naturamque suam, durumve placensve
Id fuerit, reliquis esse omnibus anteferendum.
Ergò paciferae si Relligionis amore
Nil erit utilius, si pestiferis Epicuri
Commentis nil pejus erit, quod utrumque probatum est:
Relligio vincat, nostrae sit regula vitae.
Ex illâ siquidem venit observantia natis
In patres, famulis in heros, &civibus omnes
In rerum dominos: dominis venit ille vicissim
In cives amor; unde quies ac firma potestas.
Quisquis enim verè Supremum Numen adorat,