Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 255
Unproofread scanNot analysed yet
Provideat. Splenem hinc disponat, pendeat illinc
Ventriculum supra jecur ac vesicula fellis.
Pancreas interea medium se extendat utrinque.
Cùm sit enim sanguis variarum ex agmine rerum
Conflatus liquor, innumeras deponere debet
Partes, aut nimias, quâdam aut ratione nocentes;
Sulphuream ut bilem, &falsae corpuscula lymphae:
Quae pòst in primum viscus demissa, juvabunt
Pistum ex omnigeno victûs glomeramine chylum.
Ac veluti frugum sordes ubi purgat arator,
Praestò adsunt vario pertusa foramine cribra,
Quae certi generis transmittunt semina tantùm
Scilicet apta sibi, sibi dissentanea sistunt:
Utque per aggestas dum turbida transit arenas,
Limpidior fit aqua &spoliatur faecibus omnis:
Cribrosas pariter solitus pervadere glandes,
Atque minutatim variis amfractibus abdi
Sanguis, tunc salsum sibi quidquid abundat,
in unâ
Exuit; in reliquis quod acerbum &amarius
aequo.
Has igitur quàm multiplici compagine partes,
Et quàm accuratè contexet strenuus auctor!
Quàm varios plexus varium intorquebit ad usum!
Propterea geminos lumbis affingere renes
Non praetermittet; qui totam à sanguine puro
Urinam excernant: excretam duplice ductu
Protinus accipiet sensim vesica tumescens;
Subsidensque, humor quoties impurus abibit.
Atque hunc humorem cohibere, aut mittere quondam
Ut sit in arbitrio, sphincter ibi tertius adsit.
INDIGUS externi semper, semperque recentis
Auxilii, quod terra parens atque unda ministrant,
Sanguis habet, quo corpus alat: caret attamen illis