Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 256
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritibus, qui dent animos, membrisque vigorem.
Hoc genus aethereis tantùm eliciatur ab auris.
Ergò, ceu Lemni, aut Liparae fornacibus ignes
Mulciber exstimulat vento, quem flamma coruscans
Excipit, ut rigidum cogat mollescere ferrum,
Inque nigros veniunt alternis flabra caminos;
Sic opus incoeptum meditans absolvere plastes,
Dividet à stomacho totum diaphragmate pectus.
Posthac componet geminos in pectore folles
Plexibus innumeris passim cellisque refertos,
Aëra qui capiant tumidi, reddantque repressi.
Aspera reclusis arteria faucibus illos
sos Conjunget, cui non deerit membrana sonoram,
Cùm volumus vocem efficiens. Haec tibia vera
Naturae, tremulis transversim fissa labellis,
Aut tensis, dabit omnigenos è gutture cantus.
Et quia concurrunt in concamerata palati
sro Atria, quos retuli, ductus spirabilis aurae
Atque cibi, nec plus uno quàm pariete distant;
Aëris in ductum ne pars potûsve cibive
Fortè cadat, levis ante fores ac sedula porro
Haerebit ligula, alternisque motibus illas
cis Defendat: qualis majusque minusque foramen Protegit egregius lusor, semperque tuetur A veniente pilâ: nec pars ea parva laboris. PULMONUM in medio praenobile constituet corSanguinis hoc centrum est; haec regia sanguis ipsa,