Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 264
Unproofread scanNot analysed yet
Singula sint, tamen hoc ritu potuisse locari,
Absque ullo proprii, quod tam solerter obibunt,
Muneris intuitu, Ratio negat ipsa, videtque
Conspicuam primâ viventûm in origine Mentem.
QuòD si non sine proposito, quodcunque sit
Mortales membris, aut fungi munia possunt,
Nec sine proposito membra haec mortalibus ipsis
Sunt concessa. Fabro ante omnes innotuit usus.
Cudere nam solertius est, quàm ducere aratrum;
Foetaque seminibus compingere semina multis,
Quàm serere, ac sulcis versos mandare per agros;
Flectendo formare habilem, quàm flectere linguam;
Et digitos manibus, scapulis aptare lacertos,
Quàm curvare manus, &corpora prendere dextrâ.
Semina sunt igitur magni argumenta laboris,
boc
Magnae Mentis opus; quae tot miracula rerum
Abdidit in tenui: at maribus concredita solis,
Ut mare deciduum genus omne veniret ab uno.
TERRIGENAS igitur populos educere limo,
Vel genus alituum densatâ ex aetheris aurâ,
Seu liquidum in mutos elementum cogere pisces,
Ridiculus labor est. Cunctis par sufficit unum;
Unde fluat reliquum diducto semine vulgus.
Nec tamen hocce caput generis cujusque bifurcum
Aeterno statues, ni sis delirus, ab aevo:
Quippe &staret adhuc. Ortûs quae nescia, durant
Nescia &interitûs. Quae principis, una nepotum
Conditio: ut cuncti morimur, sic primus avorum
Debuit ipse mori; nascimur, hic quoque nasci.
Solus at aeternus, primum qui condidit, ille est.
Si casus, casum aeternum cogêre fateri,
Qui nihil est. Si Mens, aeternam credere Mentem.
Nec magis aeternum sibi succedentia multa
Conficiunt, quàm multa sibi contermina formant
Immensum. Quidquid capimus sine fine modoque,
920lre catenatum junctis nequit ex elementis.