Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 265
Unproofread scanNot analysed yet
SED quoniam una tibi semper Fortuna creatrix
Omnia composuit rerum primordia miscens,
Dic, age; cur primùm tantos enixa labores
Destiterit subitò cessans, nec rem ampliùs ullam
Progeneret; sed quam arripuit, cogatur eandem
Ire viam? Novitatis enim fortuna parens est.
Quâ sibi vi facta, quo nempe coërcita fraeno?
Quid vetat omnigenos ultrà procudere partus?
Semina non desunt; vis insita suppetit; adsunt
Multimodi nexus, &formarum ampla supellex.
Dic mihi, fortunae volucres quis rescidit alas?
At verò casu fieri quaecunque putantur,
(Scilicet obscuri respectu finis agentem
Causam, nec solitam, casum appellare suemus)
Rarò, inconstanter fiunt; ast omnia nostra haec
Tanquam ex praescripto legis, serieque per aevum
Non intermissa, &parili pede currere, testes
Nos sumus. Adde etiam, quòd multam agnovimus artem,
Sublime ingenium, &vim magnam mentis in illis.
Ac velut in nummis dum cudere Principis ora
Sculptori visum est, operosum ante omnia caelat
Prototypum chalybe in duro; cui pressa metalla
Cùm se se indiderint, quot erunt signata, necesse est
Accipiant unam effigiem: spiratque manetque
Primitus impressum, &nunquam delibile signum:
Sic, non casus iners, non quaevis inscia causa
Principiorum est principium, quae corpora quaeque
Constituunt, viva imprimis, &semen eorum:
At quocunque modo libeat vocitare, sit illa
950 Provida, communis, valida, atque aeterna, necessum est.
PROVIDA: nimirum concepta ut imagine rerum
Quas fieri voluit semel, &succrescere semper;
Ac totam seriem per saecula multa futuram
Prospiciens, passu det cuncta incedere justo:
Et ponat leges, ne quo se devia flexu
Linea corrumpat, neu recto tramite aberret.
Quod si non esset, jam funditus omne videres
Subverti genus, &confundi Semina multis
Intermixta modis: nulloque coërcita nexu
Cuncta brevi in natale chaos resoluta redirent.
COMMUNIS porro: quoniam omnia cernimus uno
Semper more geri. Quippe ut vegetabilis arbos,
Sic animans proprio semper de semine nasci,
Semper ali, atque mori, solitosque emittere fructus,