Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 267
Unproofread scanNot analysed yet
Fecit utrumque Deus: cùm cuncta in semine primo
Semina conclusit, gemini compendia sexûs:
Custodesque mares pretiosi muneris unos
Instituit, sobolem maturâ aetate daturos.
SIC hominum genus omne hominis tenuissima primi
Pars fuit. At majora tibi miracula pando.
Non solùm exortos homines olim-ve futuros
In patre quemque suo stirpis comprenderat auctor,
Sed plures multo, qui nunquam ad luminis auras
Pervenient, quanquam ad lucem vitamque parati.
Quotquot enim à genitis gigni potuere vicissim,
Jui tamen in tenebris jacuere perennibus, &quos
Oppressit nox atra aeterno in carcere clausos:
Et, si dante Deo spirassent, quotquot ab illis
Enasci poterant, cunctos simul una creavit
Formavitque dies, jam membris omnibus aptos,
Jam plenos vegetante animâ, sed mentis egentes.
At totam in maribus prolem primordia vitae
Accepisse priùs, quàm sit conjuncta marito
Femina, si dubitas, oculos adverte, videbis.
NEMPE Microscopium, Batavis quod nuper in oris
Divinâ sapiens reperit Levenockius arte
Perspicuamque facem in tenebris dedit esse profundis, Arripe &observa. Nihil est nisi vitrea lenti Lacryma convexae similis, quam lamina duplex Continet infixam, tenuique foramine circùm