Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 268
Unproofread scanNot analysed yet
Includit. Minimum quodcunque objeceris, ingens
Apparet visu confestim, atque intima pandit.
Nec praesens adeò nostris obtutibus unquam
Auxilium venit: novus illo sistitur orbis:
Et nova Naturae facies reseratur, apertis
Visceribus mixtorum, &tegmine nuda remoto.
Est oculorum oculus, sine quo caeci esse videmur,
Saltem hebetes tardique: quibus vix antè licebat
Nosse superficiem, atque haerere in cortice summo,
Nunc aditus liber patet in praecordia rerum.
Nec jam vestibulum ante ipsum atque in limine portae