Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 269
Unproofread scanNot analysed yet
Fragrantes cunas &caeca palatia linquunt:
Agglomerant se se in nubem, rapidasque choreas
Ad Solem exercent: pennis effera pubes,
Et magno circumvolitat per Inane susurro.
Sic genitale suâ tremit agmen &ardet in undâ,
Quàm durat calor ille diu quem è fonte paterno
Attulerant: sensim nam defervente liquore
Languescunt, tenuesque animas jam frigida ponunt.
HIS caput &caudam &membrorum cernere fas est
Molle rudimentum, &formae discrimina quaedam.
Verùm ipsis quanquam duplicem sexum esse necesse
est,
Haud facilè agnosces; turbâ tamen omnis in illâ
Masculus innatam sobolem jam continet in se;
Quam si non habeat, quo pacto emittere posset;
Illo nempe die, quo plenis puber ab annis,
Ibit in amplexus avidae consortis; &unde
Tunc natam erueret? Cùm jam omni parte creatus,
Nil sit adepturus venturo tempore, praeter
Crementum. Tenet ille adeò, quodcunque tenebit:
Integra nimirum propriae exemplaria gentis,
Et sobolem quoque natorum, sobolemque nepotum:
Foetaque filiolis animalia gestat, ut ipse
In patre vivus erat, quem emissum tu modò cernis,
SI te percellunt tot tamque minuta minutis
Corpora corporibus praegnantia, ne tamen istis
Diffide; at potiùs mirare haec omnia genti
Plantarum, atque homini, &cunctis communia brutis: