Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 268-2
Unproofread scanNot analysed yet
Stamus, at in medias juvat ire profundiùs aedes;
Atque ibi thesauros fluxi &reparabilis aevi
Hactenus occultos, quodque est ante omnia mirum,
Aeternae contemplari vestigia Mentis
Indita Materiae, ut speculis mandatur imago.
NE te prodigii novitas absterreat, ut quos
Erroris timor insipiens errare coëgit:
Neve instrumento fingi mendacia credas,
Sensibus ac nostris illudi: qualia monstrat,
Talia sunt in se se objecta; &plurima quanquam
Inspiciuntur, adhuc plura inspicienda supersunt.
Imò &lenticulae decies licet aucta potestas
Cresceret, inventisque novis assurgeret ultra
Vim propriam, quantùm mortalia lumina vincit,
Semper inexhausto non visa relinqueret impar
Huic fundo; satis est, partem potuisse videri.
ERGO lenticulae opponas, dum pura dies est,
Aut canis, aut galli stillantem è semine guttam,
Protinus ecce tibi ante oculos (mirabile visu)
Vermiculorum ingens populus, quasi in aequore magno
Mobilis, atque natans, celer, irrequietus, &omne
Per spatium ludens certatim ac praepete cursu.
Quàm multae spectantur apes aestate serenâ
Surgere confertim, totisque erumpere cellis;
Cùm priscis laribus pulsae novitatis amore,