Latin · Dactylic hexameter
283
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 283
Unproofread scanNot analysed yet
NON aliam ob causam felix fortuna secuta est
Audax artis opus, cùm primùm imponere morem
Naturae, ac truncis peregrinos addere foetus,
Et plantae coepit vitium emendare colonus.
Nam nisi quae fisso inseritur nova virgula ligno,
Vel circumcisa lateri cute figitur haerens,
Omnia venturae primordia gentis haberet
In se se jam nunc, &qualia nempe gerebat,
Dum pars maternae fuit arboris, unde recisa est,
Quo pacto proprias alieno in corpore dotes
Fundaret, stirpemque suam? Quâ lege quotannis
Et florum gentilitios &frondis honores,
Et patrios foetus, pede nil praebente nisi escam,
Atque alias itidem virgas effundere posset
Insertari habiles? Qui caudex ferret agrestis
Tam lepidum caput, &pomorum nobile pondus?
Hinc certè quidquid proficiscitur, hoc ibi primùm
Adfuit incoeptum, &formâ breviore coactum
In loculis; ubi se nodosa ostentat origo
Ramorum, spondetque tumens axilla lacertos.
JAM quae sponte suâ passim nascuntur in agro
Incultisve locis, ut spinae herbaeque nocentes,
Quas nullae severe manus, quas nullus arator
Educat; aut in aquis veniunt fundoque palustri;
Ne credas terrae gremio haud concepta creari.
Namque aut ventus eò semen, volucrisque vel imber
Detulit; atque ipsi sua sunt quoque semina musco:
Semina habet nascens annoso in robore viscum,
Cui lignum alterius pro terrâ, vitaque furtum est.
Et sua sunt fungo, filici sua semina, quamvis
Effugiant oculorum aciem: nam pulveris instar
Exigui rugis foliorum immersa latescunt.
Nullum igitur speres terrâ de virgine germen.
Ac talem si quando voles in vase patenti
Ponere sub dio, quam rarior altaque tela
Contegat, aërios facilè admissura liquores,
Et Phoebi radios, at solis invia ventis;
Assiduos toto frustra irroraveris anno. NON erat absimilis veterum stupidissimus error, 161Quasdam bestiolas sine progenitoribus ullis,