Latin · Dactylic hexameter
284
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 284
Unproofread scanNot analysed yet
Materiâ ex putri &calefactis sordibus ortas.
Caeci! quos latuit rerum immutabilis ordo:
Siccine, Naturam incertam, morumque suorum
Immemorem, &tantum potuistis fingere monstrum?
Discite primarum legum inviolabile numen,
Et semel incussos, quibus omnis machina Mundi
Dirigitur motus, nullâ vi posse retundi,
Nullo suppleri, nullo desistere casu.
Non etenim varia est, non futilis; at sibi constat
Multiplici Natura operum in molimine simplex,
Propositique tenax. Cunctis animantibus una,
Una patet, vegetabilibus quae janua vitae.
Nec sine concubitu mures in navibus essent:
At dum ligna fabri jungunt, &littore toto
Magnum surgit opus, tunc per secreta viarum
Intrant obscuri, nec multo tempore gignunt;
Infestatque novam numerosa colonia navim.
Qui verò absumunt corrupta cadavera vermes,
Antè inerant taciti, atque exiles: inde solutis
Principiis, laxae dum fervent undique carnes,
Pars nati crescunt, pars excluduntur ab ovis;
Et citò; nam quibus est data vita brevissima, velox
Est incrementum; longaevis tarda juventus.
Talis ad Oceani portus finesque Britannos
Pisces avem referens, anatique simillima bernax,
Nunc tabulas juxta senio atque humore marino
Confectas, nunc squalenti reperitur in algâ;
Quam ligni ex sanie cretam, foliisve caducis
Plebs nimiùm rudis &veri jejuna putavit:
1640Donec compertum est proprio de semine nasci In ligno, aut cochleis, aut appendicibus algae. His igitur non seminium, at cunabula, sordes. HAUD aliter, tibi si qua fides, divine Poëta,