Latin · Dactylic hexameter
285
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 285
Unproofread scanNot analysed yet
Contusi plagis tabentia viscera tauri
Emittunt examen apum, quas nuper in ovis
Hauserat hinc atque hinc errans per florida prata
Depositas. Sic immundo fossa humida coeno
Bufones ranasque parit. Sic advena piscis
Visitur in stagnante lacu non antè repertus.
Quòd si difficilis captu, aut incognita causa est,
Non ideo nullam esse putes: verùm utere notis;
Quamque viam facilis monstraverit ociùs illâ
Naturam sequere: invenies abscondita rerum
Conjectans meliùs, teque ipsa exempla docebunt.
ASPICE quadrupedem genera omnia; sive tremendas,
mmanesque feras in sylvis, sive fugaces; Et mansueta domi pecora; &genus omne volantûm, Aut aquilam, aut muscam; serpentumque horrida monstra;